Latin
14.2.12 to 14.2.13
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.2.12-13
Not analysed yet
Tum Favorinus, religione illa cunctationis et sollicitudinis nostrae conprobata: Id quidem, inquit, super quo nunc deliberas, videri potest specie tenui parvaque esse. Sed si de omni quoque officio iudicis praeire tibi me vis, nequaquam est vel loci huius vel temporis; est enim disceptatio ista multiiugae et sinuosae quaestionis multaque et anxia cura et circumspicientia indigens.