Latin · ~2 min
Book 14, Chapter 2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.2.14
Not analysed yet
Namque, ut pauca tibi nunc quaestionum capita adtingam, iam omnium primum hoc de iudicis officio quaeritur: si iudex forte id sciat, super qua re apud eum litigatur, eaque res uni ei, priusquam agi coepta aut in iudicium deducta sit, ex alio quodam negotio casuve aliquo cognita liquido et comperta sit, neque id tamen in agenda causa probetur, oporteatne eum secundum ea quae sciens venit iudicare, an secundum ea quae aguntur?