Latin · ~2 min
Book 15, Chapter 25
Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.25
Not analysed yet
De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati Mimiambis offenderamus. CN. MATIUS, vir eruditus, in mimiambis suis non absurde neque absone finxit recentatur pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est denuo nascitur atque iterum fit recens. Versus, in quibus hoc verbum est, hi sunt: Iam iam albicascit Phoebus et recentatur Commune lumen hominibus voluptatis. Idem Matius in isdem Mimiambis edulcare dicit, quod est dulcius reddere, in his versibus: Quapropter edulcare convenit vitam Curasque acerbas sensibus gubernare.