Latin · ~2 min
Book 15, Chapter 26
Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.26
Not analysed yet
Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum. ARISTOTELES, quid syllogismus esset, his versibus definivit: Λόγος, ἐν τεθέντων τινῶν, ἕτερόν τι τῶν κειμένων ἐξ ἀνάγκης συμβαίνει διὰ τῶν κειμένων. definitionis non videbatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua, consensis quibusdam et concessis, aliud quid quam quae concessa sunt, per ea quae concessa sunt, necessario conficitur.