Latin · ~3 min
15.28.4 to 15.28.7
Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.28.4-7
Not analysed yet
In qua re etiam Fenestellam errasse Pedianus Asconius animadvertit, quod eum scripserit sexto vicesimo aetatis anno pro Sex. Roscio dixisse. Longior autem Nepotis quam Fenestellae error est, nisi quis vult in animum inducere Nepotem, studio amoris et amicitiae adductum, amplificandae admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut M. Cicero orationem florentissimam dixisse Pro Roscio admodum adulescens videretur. Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animadversum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas primas orationes in causis dixerunt, alter Κατὰ Ἀνδροτίωνος et Κατὰ Τιμοκράτους septem et viginti annos natus, alter anno minor Pro P. Quinctio septimoque et vicesimo Pro Sex. Roscio. Vixerunt quoque non nimis numerum annorum diversum; alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta.