Latin · ~2 min
Book 15, Chapter 29
Aulus Gellius, Noctes Atticae 15.29
Not analysed yet
Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit. DUAE istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: mihi nomen est Iulius et mihi nomen est Iulio; tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo Annalium. Verba Pisonis haec sunt: L. Tarquinium, collegam suum quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat uti sua voluntate Roma concedat. Quia Tarquinio, inquit, nomine esset; hoc proinde est, tamquam si ego dicam: mihi nomen est Iulium.