Latin
Book 18, Chapter 9
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.9.4
Not analysed yet
Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquae Lectionis scripserit non inseque apud Ennium legendum, sed insece; ideoque a veteribus, quas narrationes dicimus, insectiones esse appellatas; Varronem quoque versum hunc Plauti de Menaechmis: Nihilo minus esse videtur sectius quam sómnia, sic enarrasse: nihilo magis narranda esse quam si ea essent somnia. Haec illi inter se certabant.