Latin · ~3 min
18.9.a to 18.9.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 18.9.a-3
Not analysed yet
Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimat, insequenda. IN libro vetere, in quo erat oratio M. Catonis De Ptolemaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: Sed si omnia dolo fecit, omnia avaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audivimus, supplicium pro factis dare oportet. …Insecenda quid esset quaeri coeptum. tum ex his qui aderant alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. Hi duo inter sese dissentiebant. Et grammaticus quidem contendebat, insequenda scribendum esse; insequenda enim scribi, inquit, debet, non insecenda, quoniam insequens significat traditumque esse inseque quasi perge dicere et insequere itaque ab Ennio scriptum in his versibus: Inseque, Musa, manu Romanorum induperator Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.