Latin · ~2 min
Book 19, Chapter 10
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.10.12
Not analysed yet
Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediae choro inscriptos esse hos versus legimus:
Óotio qui néscit uti
Plús negoti habét quam cum est negótium in negótio.
Nám cui quod agat ínstitutumst, nil nisi negótium,
Íd agit, id studét, ibi mentem atque ánimum delectát suum,
Óotioso in ótio animus néscit quid velit.
Hóc idem est; em néque domi nunc nós nec militiaé sumus,
Ímus huc, hinc illuc, cum illuc véntum est, ire illínc lubet,
Íincerte errat ánimus, praeterprópter vitam vívitur.