Latin · ~2 min
Book 19, Chapter 10, lines 19.10.13-19.10.14
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.10.13-14
Not analysed yet
Hoc ibi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem: Audistine, inquit, magister optime, Ennium tuum dixisse praeterpropter et cum sententia quidem tali, quali severissimae philosophorum esse obiurgationes solent? Petimus igitur dicas, quoniam de Enniano iam verbo quaeritur, qu sit remotus huiusce versus sensus: Íincerte errat ánimus, praeterprópter vitam vívitur.
Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, exsurgit et abiens: Tibi, inquit, Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac discant. Atque ita omnes, relicta ibi quaestione verbi, consurreximus.