Latin · ~3 min
Book 19, Chapter 4
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.4
Not analysed yet
Quamobrem venter repentino timore effluat; quare etiam ignis urinam lacessat. ARISTOTELIS libri sunt, qui Problemata Physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti. In his quaerit quam ob causam eveniat ut quibus invasit repentinus rei magnae timor, plerumque alvo statim cita fiant. Item quaerit cur accidat ut eum qui propter ignem diutius stetit libido urinae lacessat. Ac de alvo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse dicit quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat ψυχροποιόν, eaque vi frigoris sanguine caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul ut qui timent, sanguine ex ore decedente, pallescant. Is autem, inquit, sanguis et caldor in intuma coactus movet plerumque alvum et incitat. De urina celebri, ex igni proximo facta, verba haec posuit: Τὸ δὲ πῦρ διαχαλᾷ τὸ πεπηγός, ὥσπρ ἥλιος τὴν χιόνα.