Latin · ~2 min
Book 19, Chapter 3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.3
Not analysed yet
Quod turpius est frigide laudari quam acerbius vituperari. TURPIUS esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et graviter vituperari: Quoniam, inquit, qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tam maximo ille pro inimico et iniquo ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat destitui a causa videtur et amicus quidem creditur eius quem laudare vult, sed nihil posse reperire quod iure laudet.