Latin
19.8.4 to 19.8.5
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.8.4-5
Not analysed yet
contra autem quadrigas, etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut arma et moenia et comitia et inimicitias—nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres. De caelo, inquit ille, et tritico non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de armis et moenibus et comitiis, quin figura multitudinis perpetua censeantur;