Latin · ~3 min
Book 19, Chapter 8
Aulus Gellius, Noctes Atticae 19.8.6
Not analysed yet
videbimus autem potius de inimicitiis et quadrigis. Ac fortassean de quadrigis veterum auctoritati concessero, inimicitiam tamen, sicuti inscientiam et inpotentiam et iniuriam, quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, deliciam. quoque ἐνικῶς dixerit pro deliciis? Méa (inquit) voluptas, méa delicia. Inimicitiam autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit: Eo ego (inquit) ingenio natus sum; Amicitiam atque inimicitiam in frontem promptam gero. Sed enim harenas parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.