Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 22
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.22.25
Not analysed yet
Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam venti commenticii et suae quisque regionis indigenae, ut est Horatianus quoque ille atabulus, quos ipsos quoque exsecuturus fui; addidissemque eos qui etesiae et prodromi appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant; rationesque omnium vocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus vobis reticentibus verba fecissem, quasi fieret a me ἀκρόασις ἐπιδεικτική.