Latin · ~4 min
2.22.26 to 2.22.31
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.22.26-31
Not analysed yet
In convivio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est, inquit, neque commodum. Haec nobis Favorinus in eo, quod dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia verborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarravit. Sed, quod ait ventum qui ex terra Gallia flaret circium appellari, M. Cato in libris Originum eum ventum cercium dicit, non circium. Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum colunt, verba haec posuit: Set in his regionibus ferrareae, argentifodinae pulcherrimae, mons ex sale mero magnus; quantum demas,tantum adcrescit. Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit. Quod supra autem dixi, ἐτησίας ex alia atque alia caeli parte flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim. P. enim Nigidii, in secundo libroruin quos De Vento composuit, verba haec sunt: Et ἐτησίαι et austri anniversarii secundo sole flant. Considerandum igitur est, quid sit secundo sole.