Latin · ~6 min
2.6.12 to 2.6.25
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.6.12-25
Not analysed yet
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Ὅρος τοῦ μεγέθους τῶν ἡδονῶν ἡ παντὸς τοῦ ἀλγοῦντος ὑπεξαίρεσις. Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem. Nam sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. Altero modo inlaudatus ita defenditur: Laudare significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor, laudari dicitur, quod est nominari. Is inlaudatus autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret. Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit. Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur. Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat: Quem pellis (inquit) ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat, et alio loco: Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis. Accius in Pelopidis ita scribit: Éius serpentis squámae squalido aúro et purpurá pertextae. Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur. Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.