Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 6
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.6.10
Not analysed yet
Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is inlaudatus est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio inculpatum facit. Inculpatus autem instar est absolutae virtutis; inlaudatus quoque igitur 11 finis est extremae malitiae. Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est: τὼ δʼ οὐκ ἄκοντε πετέσθην, et item illud: Ἔνθʼ οὐκ ἂν βρίζοντα ἴδοις Ἀγαμέμνονα δῖον Οὐδὲ καταπτώσσοντʼ, οὐδʼ οὐκ ἐθέλοντα μάχεσθαι.