Latin · ~4 min
2.6.6 to 2.6.9
Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.6.6-9
Not analysed yet
Non igitur, quia vulgo dici solet (vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est. M. Catonis verba sunt ex oratione quam De Achaeis scripsit: Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret; vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit; M. Tullius IV. In Verrem: Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur. De inlaudato autem duo videntur responderi posse. Unum est eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat. Unde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est: Πολλάκι τοι