Latin
Book 20, Chapter 1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.4
Not analysed yet
Eas leges cum Sex. Caecilius, inquisitis exploratisque multarum urbium legibus, eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, Sit, inquit, hoc Favorinus, in pleraque earum legum parte ita uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas duodecim legi quam illos duodecim libros Platonis De Legibus. Sed quaedam istic esse animadvertuntur aut obscurissima aut durissima aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia. Obscuritates, inquit Sex.