Latin · ~2 min
20.1.a to 20.1.3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 20.1.a-3
Not analysed yet
Disputatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus Duodecim Tabularum. SEXTUS CAECILIUS in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustris fuit. Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est, nobis multisque aliis praesentibus. In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemviralium, quas decemviri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt.