Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 16
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.16.3
Not analysed yet
poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui: Γυνὴ κυεῖ δέκα μῆνας. 4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii versus hisce sunt: sóletne mulier décimo mense párere? —Pol nonó quoque étíam septimo átque octavo.