Latin · ~3 min
3.16.a to 3.16.2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 3.16.a-2
Not analysed yet
Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς. ET medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt. Multa opinio est, eaque iam pro vero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octavo, saepe nono, saepius numero decimo mense, eumque esse hominum gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed exactos. Idque Plautum, veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis: tum ílla, quam comprésserat, Decumó post mense exácto hic peperit fíliam. Hoc idem tradit etiam Menander,