Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 15
Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.15.2
Not analysed yet
Ac mihi quidem, tametsi hautquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere; primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dein, quia plerique quae delicta reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant. Ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra ea, veluti ficta, pro falsis ducit