Latin · ~2 min
4.15.a to 4.15.1
Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.15.a-1
Not analysed yet
Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint. ELEGANTIA orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne vellicant. Nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione; quale illud in Catilinae Historia repertum est, quod habeat eam speciem, quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt: