Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 17
Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.17.8
Not analysed yet
Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est icio, sed iacio et praeteritum non icit facit, sed iecit. Id ubi compositum est, a littera in i mutatur, sicuti fit in verbis insilio et incipio, atque i ita vim consonantis,capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet.