Latin · ~5 min
4.17.a to 4.17.7
Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.17.a-7
Not analysed yet
De natura quarundam particularum quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum. LUCILII ex XI. versus sunt: Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus, Lustrum illo censore malum infelixque fuisse. Obiciebat o littera producta multos legere audio, idque eo facere dicunt ut ratio numeri salva sit. Idem infra: Conicere in versus dictum praeconis volebam Grani. In hac quoque primi verbi praepositione o ob eandem causam producunt. Item XV. : Subicit huic humilem et suffercitus posteriorem, subicit u littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit. Item apud Plautum in Epidico con syllabam productam pronuntiant: Age núnciam orna te, Epidice, et palliolum in collum cónice. Apud Vergilium quoque subicit verbum produci a plerisque audio: etiam Parnasia laurus Parva sub ingenti matris se subicit umbra. Sed neque ob neque sub praepositio producendi habet naturam, neque item con, nisi cum eam litterae secuntur quae in verbis constituit et confecit secundum eam primae sunt, vel cum eliditur ex ea n littera, sicut Sallustius: faenoribus, inquit, copertus. In his autem quae supra posui et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo i, non per unum scribenda est.