Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 18
Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.18.3
Not analysed yet
Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat, Memoria, inquit, Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem. Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum.