Latin · ~1 min
4.18.a to 4.18.2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.18.a-2
Not analysed yet
De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima. SCIPIO AFRICANUS antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus quae dixit quaeque fecit declaratum est. Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exuperantiae ingentis.