Latin · ~2 min
Book 4, Chapter 20
Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.20.11
Not analysed yet
Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo Memoriali severe factum: Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et cur, inquiunt, ita est, ut tu sis quam equus curatior? Quoniam, inquit, ego me curo, equum Statius nihili servos. Visum est parum esse reverens responsum relatusque in aerarios, ut mos est. Statius autem servile nomen fuit.