Latin · ~1 min
4.20.12 to 4.20.13
Aulus Gellius, Noctes Atticae 4.20.12-13
Not analysed yet
Plerique apud veteres servi eo nomine fuerunt. Caecilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit Statius. Sed postea versum est quasi in cognomentum, appellatusque est Caecilius Statius.