Latin
Book 6, Chapter 3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.3.15
Not analysed yet
Quae deinde Cato iuxta dicit, ea, inquit, confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihili ad purgandum est. Atque etiam, inquit, insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.