Latin · ~3 min
Book 6, Chapter 3
Aulus Gellius, Noctes Atticae 6.3.16
Not analysed yet
Eaque ipsa verba ponit, ita ut infra scriptum: Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen vinci. Sed non Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire; sed enim id metuere, ne si nemo esset homo quem vereremur, quidquid luberet faceremus. Ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent, libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa vi contra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi.