Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 2
Aulus Gellius, Noctes Atticae 7.2.11
Not analysed yet
Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur. Sicut, inquit, lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id etiam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet; sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur.