Latin · ~4 min
Book 7, Chapter 2, lines 7.2.12-7.2.15
Aulus Gellius, Noctes Atticae 7.2.12-15
Not analysed yet
Infert deinde verba haec, his quae dixi congruentia: Διὸ καὶ ὑπὸ τῶν Πυθαγορείων εἴρηται. Γνώσει δʼ ἀνθρώπους αὐθαίρετα πήματʼ ἔχοντας, ὡς τῶν βλαβῶν ἑκάστοις παρʼ αὐτοῖς γινομένων καὶ καθʼ ὁρμὴν αὐτῶν ἁμαρτανόντων τε καὶ βλαπτομένων καὶ κατὰ τὴν αὐτῶν διάνοιαν καὶ θέσιν.
Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.
Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce versibus: Ὢ πόποι, οἷον δή νυ θεοὺς βροτοὶ αἰτιόωνται. Ἐξ ἡμέων γάρ φασι κάκʼ ἔμμεναι· οἱ δὲ καὶ αὐτοί Σφῇσιν ἀτασθαλίῃσιν ὑπὲρ μόρον ἄλγεʼ ἔχουσιν.
Itaque M. Cicero, in libro quem De Fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis: Chrysippus aestuans laboransque quonam hoc modo explicet, et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur.