Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 8
Aulus Gellius, Noctes Atticae 7.8.5
Not analysed yet
nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: Scipionem istum, verone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse, hosce versus a Cn. Naevio poeta in eum scriptos esse:
Etiám qui res magnás manu saepe géssit glorióse,
Cuius fácta viva núnc vigent, qui apud géntes solus praéstat,
Eum súus pater cum pállio uno domum ab amíca abduxit.