Latin · ~3 min
7.8.a to 7.8.4
Aulus Gellius, Noctes Atticae 7.8.a-4
Not analysed yet
Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna. Ἀπίων, Graecus homo, qui Πλειστονείκης appellatus est, facili atque alacri facundia fuit. Is cum de Alexandri regis laudibus scriberet: Victi, inquit, hostis uxorem, facie incluta mulierem, vetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret. Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit, Publiumne Africanum superiorem, qui, Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata, virginem tempestivam, forma egregia, nobilis viri Hispani filiam captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem, proelio magno captain, quam esse audiebat exuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit. Sed hanc utramque declamatiunculam super Alexandro et Scipione celebraverint, quibus abunde et ingenii et otii et verborum est;