Latin
1 to 3
Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Monachos 1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. Hoc jubente Deo imprimis statuimus tenendum, ut si quia ad conversioncm venerit, regula ei in salutatorio legatur; et si professus fue* rit se omnia imple,uram, tunc excipiatur. W. Exceptos vero usque ad mortem suam nec præsumat, nec permittatur de Monasterio egredi, propter illud propheticum: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ (Psal. XXVI). III. Vestimenta vero religiosa non accipiet, nisi de omni facultate sua sive grandi sive parva, chartas donationis aut venditionis cui voluerit faciat: propter Domini mandatum, ubi dicit. Si vis perfectus esse, vende omnia quæ habes (Matth. XIX): Et, si quis non reliquerit omnia quæ possidet, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV).