Latin
Regula
Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Monachos 4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Si quis laicus tonsurandus est, de capillis illius in confessione minatur, ut ei in testimonio sit. Quod si tonsuratus, aut in habitu religioso venerit, non excipiatur, nisi ut superius diximus, chartas de eo quod proprium in saeculo habuerat, faciat; ut nihil sibi reservet quod non a se alienet: et id quod secum exhibuerit, omnia in potestatem tradat abbatis, timens exemplum Ananiae et Sapbirae (Att. V), qui pariem obtulerunt, partem sibi infideliter reservaverunt.