Latin
5 to 7
Aurelianus Arelatensis, Regula Ad Monachos 5-7
Unproofread scanNot analysed yet
V. Nihil occulte accipiatis: scd si quis propinquus aut amicus aliquid in vestimento, aut in aura, vel aliud quodcunque dederit aut transmiserit, in potestate sil aLbatis: et si illi cui transmittitur necesse fuerit, tribuatur: sin vero ille nihil indiget, in commune redactum cui necessarium est tribuatur. VI. Epistolas præcipue nec dandas nec accipiendas sine scientia aut permisso abbatis. VII. Nullus circa lectum suum, quod manducare aut bibere possit, reponere præsumat; sed omnes in communi cellario recondant: et si inæqualitas exegerit, jubente seniore quod necesse fuerit non ei negetur. VIII. Nulli liceat cellam aut armariolum, aut a! ! quid hujusmodi quod peculiarius claudi possit, habere. IX. Non juretis: quia Dominus dixit: Nolite jutare (Matth. v). Et alia Scriptura: Vir multum jurans implebitur iniquitate; et non discedet de domo illius plaga (Eccl. XXIII).