Latin · ~7 min
Poem 5, lines 5.12-5.23
Ausonius, Caesares 5.12-23
Not analysed yet
HACTENUS edideras dominos, gens Flavia, iustos.
cur duo quae dederant, tertius eripuit?
vix tanti est habuisse illos, quia dona bonorum
sunt brevia; aeternum, quae nocuere, dolent.
PROXIMUS extincto moderatur sceptra tyranno
Nerva senex, princeps nomine, mente parens.
nulla viro suboles; imitatur adoptio prolem,
quam legisse iuvat, quam genuisse velit.
ADGREDITUR regimen viridi Traianus in aevo,
belli laude prior, cetera patris habens.
hic quoque prole carens sociat sibi sorte legendi,
quem fateare bonum, diffiteare parem.
AELIUS hinc subiit mediis praesignis in actis:
principia et finem fama notat gravior,
orbus et hic: cui iunctus erit documenta daturus,
adsciti quantum praemineant genitis.
ANTONINUS abhinc regimen capit ille vocatu
consulesque Pius, nomen habens meriti,
filius huic fato nullus; set lege suorum
a patria sumpsit, qui regeret patriam.
POST Marco tutela datur, qui scita Platonis
flexit ad imperium patre Pio melior.
successore suo moriens, set principe pravo,
hoc solo patriae, quod genuit, nocuit.
COMMODUS insequitur, pugnis maculosus harenae,
Thraecidico princeps bella movens gladio,
eliso tandem persolvens gutture poenas,
criminibus fassus matris adulterium.
HELVI, iudicio et consulto lecte senati,
princeps decretis prodite, non studiis.
quod doluit male fida cohors, errore probato,
curia quod castris cesserat imperio.
DI bene, quod sceptri Didius non gaudet opimis
et cito periuro praemia adempta seni.
tuque, Severe pater, titulum ne horresce novantis:
non rapit imperium vis tua, sed recipit.
IMPIGER egelido movet arma Severus ab Histro,
ut parricidae regna adimat Didio.
Punica origo illi; set qui virtute probaret
non obstare locum, cum valet ingenium.
DISSIMILIS virtute patri et multo magis illi,
cuius adoptivo nomine te perhibes,
fratris morte nocens, punitus fine cruento,
inrisu populi tu Caracalla magis.
PRINCIPIS hinc custos sumptum pro Caesare ferrum
vertit in auctorem caede Macrinus iners.
mox cum prole ruit. gravibus pulsare querellis
cesset perfidiam: quae patitur, meruit.