Latin
Poem 5, lines 5.praef-5.11
Ausonius, Caesares 5.praef-11
Not analysed yet
NUNC et praedictos et regni sorte sequentes
expediam, series quos tenet imperii,
incipiam ab divo percurramque ordine cunctos,
novi Romanae quos memor historiae.
IMPERIUM, binis fuerat sollemne quod olim
consulibus, Caesar Iulius optinuit.
set breve ius regni, sola trieteride gestum:
perculit armatae factio saeva togae.
ULTOR successorque dehinc Octavius, idem
Caesar et Augusti nomine nobilior.
longaeva et numquam dubiis violata potestas
in terris positum prodidit esse deum.
PRAENOMEN Tiberi nanctus Nero prima iuventae
tempora laudato gessit in imperio,
frustra dehinc solo Caprearum clausus in antro,
quae prodit vitiis, credit operta locis.
POST hunc castrensi caligae cognomine Caesar
successit saevo saevior ingenio,
caedibus incestisque dehinc maculosus et omni
crimine pollutum qui superavit avum.
CLAUDIUS inrisae privato in tempore vitae,
in regno specimen prodidit ingenii,
libertina tamen nuptarum et crimina passus
non faciendo nocens, set patiendo fuit.
AENEADUM generis qui sextus et ultimus heres,
polluit et clausit Iulia sacra Nero.
nomina quot pietas, tot habet quoque crimina vitae.
disce ex Tranquillo: set meminisse piget.
SPE frustrate senex, privatus sceptra mereri
visus et imperio proditus inferior,
fama tibi melior iuveni; set iustior ordo est
conplacuisse dehinc, displicuisse prius.
AEMULA polluto gesturus sceptra Neroni
obruitur celeri raptus Otho exitio,
fine tamen laudandus erit, qui morte decora
hoc solum fecit nobile, quod periit.
VITA ferox, mors foeda tibi, nec digne, Vitelli,
qui fieres Caesar: sic sibi fata placent.
umbra tamen brevis imperii; quia praemia regni
saepe indignus adit, non nisi dignus habet.
QUAERENDI adtentus, moderato commodus usu,
auget nec reprimit Vespasianus opes,
olim qui dubiam privato in tempore famam,
rarum aliis, princeps transtulit in melius.
FELIX imperio, felix brevitate regendi,
expers civilis sanguinis, orbis amor.
unum dixisti moriens te crimen habere;
set nulli de te, nec tibi credidimus.