Latin · ~9 min
Lines 31.1-31.69
Ausonius, Epistulae 31.1-69
Not analysed yet
Quarta redit duris haec iam messoribus aestas,
et totiens cano bruma gelu riguit,
ex quo nulla tuo mihi littera venit ab ore,
nulla tua vidi scripta notata manu,
ante salutifero felix quam charta libello
dona negata diu multiplicata daret,
trina etenim vario florebat epistula textu,
set numerosa triplex pagina carmen erat.
dulcia multimodis quaedam subamara querellis,
anxia censurae miscuerat pietas,
sed milli mite patris plus quam censoris acerbum
sedit, et e blandis aspera penso animo,
ista suo regerenda loco tamen et graviore
vindicis heroi sunt agitanda sono.
interea levior paucis praecurret iambus
disere to referens mutua verba pede.
Nunc elegi salvere iubent dictaque salute,
ut fecere aliis orsa gradumque, silent.
Quid abdicatas in meam curam, pater,
redire Musas praecipis?
negant Camenis nec patent Apollini
dicata Christo pectora,
fuit ista quondam non ope, sed studio pari
tecum mihi concordia,
ciere surdum Delphica Phoebum specu,
vocare Musas numina,
fandique munus munere indultum dei
petere e nemoribus aut iugis,
nunc alia mentem vis agit, maior deus,
aliosque mores postulat .
sibi reposeens ab homine 1 munus suum,
vivamus ut vitae patri,
vacare vanis, otio aut negotio,
et fabulosis litteris
vetat; suis ut pareamus legibus
lucemque cernamus suam,
quam vis sophorum callida arsque rhetorum et
figmenta vatum nubilant,
qui corda falsis atque vanis imbuunt
tantumque linguas instruunt,
nihil adferentes, ut salutem conferant,
quod veritatem detegat.
quid enim tenere vel bonum aut verum queant,
qui non tenent summae caput,
veri bonique fomitem et fontem deum,
quem nemo nisi in Christo videt?
Hic veritatis lumen est, vitae via,
vis, mens, manus, virtus patris,
sol aequitatis, fons bonorum, flos dei,
natus deo, mundi sator,
mortalitatis vita nostrae et mors necis.
magister hic virtutium,
deusque nobis atque pro nobis homo,
nos induendus induit,
aeterna iungens homines inter et deum
in utrumque se commercia,
hic ergo nostris ut suum praecordiis
vibraverit eaelo iubar,
abstergit aegrum corporis pigri situm
habitumque mentis innovat:
exhaurit omne, quod iuvabat antea,
castae voluptatis vice,
totusque nostra iure domini vindicat
et corda et ora et tempora,
se cogitari, intellegi, credi, legi,
se vult timeri et diligi,
aestus inanes, quos movet vitae labor
praesentis aevi tramite,
abolet futura cum deo vitae fides.