Latin · ~9 min
Lines 31.70-31.130
Ausonius, Epistulae 31.70-130
Not analysed yet
quae, quas videmur spernere,
non ut profanas abicit aut viles opes,
set ut magis caras monet
caelo reponi ereditas Christo deo,
qui plura promisit datis,
contempta praesens vel mage deposita sibi
multo ut rependat faenore,
sine fraude custos, aucta creditoribus
bonus aera reddet debitor
multaque sprctam largior pecuniam
restituet usura deus.
Huic vacantem vel studentem et deditum,
in hoc reponentem omnia
ne quaeso segnem neve perversum putes
nec crimineris impium,
pietas abesse Christiano qui potest?
namque argumentum mutuum est
pietatis, esse Christianum, et impii,
non esse Christo subdilum.
hanc cum tenere discimus, possum tibi
non exhibere, id est patri,
cui cuncta sancta iura, cara nomina
debere me voluit deus?
tibi disciplinas, dignitatem, litteras,
linguae, togae, famae decus
provectus, altus, institutus debeo,
patrone, praeceptor, pater.
Sed cur remotus tamdiu degam, arguis
pioque motu irasceris,
conducit istud aut necesse est aut placet:
veniale, quidquid horum, erit.
ignosce amanti, si geram quod expedit;
gratare, si vivam, ut libet.
defore me patriis tota trieteride terris
atque alium legisse vagis erroribus orbem,
culta prius vestrae oblitum consortia vitae,
increpitas sanctis mota pietate querellis.
amplector patrio venerandos pectore motus
et mihi gratandas salvis adfectibus iras.
set reditum inde meum, genitor, te poscere mallem,
unde dari possit, revocandum me tibi credam,
cum steriles fundas non ad divina precatus,
Castalidis supplex averso numine Musis?
non his numinibus tibi me patriaeque reduces.
surda vocas et nulla rogas (levis hoc feret aura,
quod datur in nihilum) sine numine nomina Musas.
inrita ventosae rapiunt haec vota procellae,
quae non missa deo vacuis in nubibus haerent
nec penetrant superi stelantem regis in aulam.
Si tibi eum mei reditus, illum adspice et ora,
qui tonitru summi quatit ignea culmina caeli,
qui trifido igne micat nec inania murmura miscet
quique satis caelo soles largitur et imbres,
qui super omne, quod est, vel in omni totus ubique,
omnibus infuso rebus regit omnia Christo:
quo mentes tenet atque movet, quo tempora nostra
et loca disponit, quod si contraria votis
constituat nostri, prece deflectendus in illa est,
quae volumus. quid me accusas? si displicet actus
quem gero agente deo, prius est: fiat reus auctor,
cui placet aut formare meos aut vertere sensus.