Latin · ~7 min
Lines 31.272-31.315
Ausonius, Epistulae 31.272-315
Not analysed yet
si pravo rectum, si relligiosa profanis,
luxurie parcum, turpi mutatur honestum,
segnis, iners, obscurus ago, miserere sodalis
in mala perversi: blandum licet ira parentem
excitet, ut lapsum rectis instauret amicum
moribus et monitu reparet meliora severo.
At si forte itidem, quod legi et quod sequor, audis,
corda pio vovisse deo venerabile Christi
imperium docili pro credulitate sequentem,
persuasumque dei monitis aeterna parari
praemia mortali damnis praesentibus empta,
non reor id sancto sic displicuisse parenti,
mentis ut errorem credat sic vivere Christo,
ut Christus sanxit, iuvat hoc nec paenitet huius
erroris, stultus diversa sequentibus esse
nil moror, aeterno mea dum sententia regi
sit sapiens, breve, quidquid homo est, homo corporis aegri,
temporis occidui et sine Christo pulvis et umbra:
quod probat aut damnat tanti est, quanti arbiter ipse.
ipse obit atque illi suus est comitabilis error
cumque suo moriens sententia iudice transit.
Et nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis
cura sit ad domini praeceptum vivere Christi,
sera erit exutis homini querimonia membris,
dum levia humanae metuit convicia linguae,
non timuisse graves divini iudicis iras:
quem patris aeterni solio dextraque sedentem,
omnibus impositum regem et labentibus annis
venturum, ut cunctas aequato examine gentes
iudicet et variis referat sua praemia gestis,
credo equidem et metuens studio properante laboro,
si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar.
Huius in adventum trepidis mihi credula fibris
corda tremunt gestitque anima id iam cauta futuri,
praemetuens, ne vineta aegris pro corpore curis
ponderibusque gravis rerum, si forte recluso
increpitet tuba vasta polo, non possit in auras
regis ad occursum levibus se tollere pinnis,
inter honora volans sanctorum milia caelo,
qui per inane levis neque mundi conpede vinctos
ardua in astra pedes facili molimine tollent
et teneris vecti per sidera nubibus ibunt,
caelestem ut medio venerentur in aere regem
claraque adorato coniungant agmina Christo.