Latin
Praefatiunculae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Theodosius Augustus Ausonio parenti salutem. Amor meus in te est, et admiratio ingenii atque eruditionis tuae, quae multo maxima sunt, fecit parens jucundissime, ut morem principibus aliis solitum sequestrarem; familiaremque sermonem autographum ad te transmitterem, postulans pro jure, non quidem regio, sed illius privatae inter nos charitalis, ne fraudari me scriptorum tuorum lectione patiaris, quae olim mihi cognita et jam per tempus oblita, rursum desidero: non solum ut quae sunt nota recolantur, sed ut ea quae fama celebri adjecta memorantur, accipiam. Quae tu de promptuario scriniorum tuorum, qui me amas, libens impartiare, secutus exempla auctorum optimorum (quibus par esse meruisti) qui Octaviano Augusto rerum potienti certatim sua opera tradebant, nullo fine in ejus honorem multa condentes. Qui illos haud sciam, an aequaliter, ac ego te, admiratus sit, certe non amplius diligebat. Vale, parens.