Latin
Praefatiunculae
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Theodosio Augusto Ausonius. Agricolam si flava Ceres dare semina terrae, Gradivus jubeat si capere arma ducem, Solvere de portu classem Neptunus inermem, Fidere tam fas est, quam dubitare nefas: Insanum quamvis hiemet mare, crudaque tellus Seminibus, bello nec satis apta manus. Nil dubites auctore bono. Mortalia quaerunt Consilium. Certus jussa capesse Dei. Scribere me Augustus jubet, et mea carmina poscit, Pene rogans. Blando vis latet imperio. Non habeo ingenium; Caesar sed jussit: habebo. Cur me posse negem, posse quod ille putat? Invalidas vires ipse excitat: et juvat idem, Qui jubet: obsequium sufficit esse meum. Non tutum renuisse deo. Laudata pudoris Saepe mora est: quotiens contra parem dubites. Quin etiam non jussa parant erumpere dudum Carmina. Quis nolit Caesaris esse liber? Ne ferat indignum vatem, centumque lituras, Mutandas semper deteriore nota. Tu modo te jussisse, pater Romane, memento; Inque meis culpis da tibi tu veniam.