Latin
Epigrammata, Section 62
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.62
Unproofread scanNot analysed yet
LXII. In Eunomum medicum. Languentem Caium moriturum dixerat olim Eunomus: evasit fati ope, non medici. Paulo post ipsum videt, aut vidisse putavit Pallentem, et multa mortis in effigie. Quis tu? Caius, ait. Vivisne? Hic abnuit. At quid Nunc agis hic? Missu Ditis, ait, venio. Ut, quia notitiam rerumque hominumque tenerem, Accirem medicos. Eunomus obriguit. Tum Caius: Metuas nihil, Eunome; dico ego et [omnes, Nullum qui saperet, dicere te medicum.