Latin
Epigrammata, Section 63
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.63
Unproofread scanNot analysed yet
LXIII. In hominem vocis absonae. Latratus catulorum, hinnitus fingis equorum, Caprigenumque pecus, lanigerosque greges Balatu adsimilas; asinos quoque rudere dicas, Cum vis Arcadicum fingere, Marce, pecus. Gallorum cantus, et ovantes gutture corvos, Et quidquid vocum bellua et ales habet. Omnia cum simules ita vere, ut ficta negentur: Non potes humanae vocis habere sonum.