Latin
Epigrammata, Section 90
Ausonius, Opera quae exstant praefatunculae 11.90
Unproofread scanNot analysed yet
XC. In Didus imaginem. Illo ego sum Dido vultu, quem conspicis, hospes, Assimilata modis pulchraque mirificis, Talis eram: sed non, Maro quam mihi finxit, erat [mens: Vita nec incestis laeta cupidinibus. Namque nec Aeneas vidit me Troius umquam, Nec Libyam advenit classibus Iliacis. Sed furias fugiens atque arma procacis Iarbae, Servavi, fateor, morte pudicitiam, Pectore transfixo: castus quod perculit ensis, Non furor, aut laeso crudus amore dolor. Sic cecidisse juvat: vixi sine vulnere famae. Ulta virum, positis moenibus, oppetii. Invida, cur in me stimulasti, Musa, Maronem, Fingeret ut nostrae damna pudicitiae? Vos magis historicis, lectores, credite de me, Quam qui furta deum concubitusque canunt Falsidici vates: temerant qui carmine verum: Humanisque deos assimilant vitiis.